- MELLITA
- MELLITAapud Sueton de Nerone c. 27. Indicebat et familiaribus cenas, quarum uni mellita quadragies sestertium constiterunt. i. e. centena aureorum milia, ex Budaei supputatione, Nempe, praeter ea, quae retro diximus, non Pythagoraeorum solum nutrimentum panis cum melle fuit, ut auctor est Athenaeus l. 2. c. 7. quod ex praeceptore suo videntur didicisse, dequo vide Eustathium Il. λ. sed et inter Regum et Magnatum dapes. Sic enim ad Iosephum, Aegypti Pro-Regem, pro eximio munere mel mittitur, Genes. c. 43. v. 11. et Regi Davidi; cum esset in oppido Mahanaiim, mel obtulerunt vicini nobiles, 2 Sam. c. 7. v. 29. Solomon quoque ita loquitur Cantici c. 5. v. 1. Comedi favos cum melle meo. Ut Ionathanem taceam, cuius oculi et vires mellis esu refectae sunt. Quibus, si profana iungimus, Il. λ. v. 630. hecamedem reperiemus Nestori et Patroclo in convivio μέλι χλωρὸν, mel flavum, aut mel recens, apposuisse, et Odyss. 1. v. 6. Venerem Pandari filias nutrivisse τυρῳ καὶ μέλιτι γλυκερᾡ, cuseô ac dulci melle, etc. mel namque, non ad sanitatem solum conducere, sed et longaevitatem conciliare creditum. Diophances in Geopon. l. 15. Οὐ μόνον ἡδὺ τοῖς χρωμένοις, ἀλλὰ καὶ μακροβίους ποιεῖ, Mel utentibus non solum suave est sed et eos longaevos facit. Vide quoque Atehnaeum l. 2. c. 7. de Corsis, ut et de Pythagoraeis, alibique passim. Unde petitum Pollionis apophthegma, de quo Plinius l. 22. c. 24. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleravêre, neque aliô ullo cibô, celebri Pollionis exemplô, Centesimum annum excedentem eum Divus Augustus hospes interrogavit, quânam ratione maxime vigorem illum animi corporisque custoîsset; At ille respondit: Intus mulso, foris oleô, etc. Interim vocem Mellita, apud Sueton. quam habent vulgares editiones, mutavit Casaubon. in Mitellita, quia sic legunt Codices vetustissimi: sed, quid mitellita sint, ipse se ignorare, fatetur. Vide supra. Hodie, post saccharuminventum, multum de Mellis pretio decessisse nemo mirabitur. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Part. eâd. et librô c. 11. et înfra Mulsum: ubi de ritu Sponsis partem aliquam capilli abscindendi et mellito vino intingendi, Moscis usitato, infra ubi de Nuptialibus moribus: de more vero placentam ex farina et melle, defunctorum ori, praeter naulum Charontis, imponendi, apud veteres Graecos, itidem infra ubi de Offa Cerberi: adde quae dicemus, voce Papaver, it. Pigmentum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.